Descripción del proyecto
Imagen: Alfonso VI. Tumbo A, Catedral de Santiago
Documentos sobre concesiones y donaciones por los beneficios de la acuñación:
Santiago de Compostela
1.1
Fecha: 1105
Contenido. Concesión de Alfonso VI al obispo de Santiago para la acuñación de moneda. 1105.
Archivo y referencia. Archivo de la Catedral de Santiago. La confirmación de 1107, en Tumbo A, 27vb-28va, Tumbo colorado 84r-85v.
Transcripción empleada: SÁNCHEZ ALBORNOZ, 1928, pp. 342-344.
Sub xpi. nomine ego Adefonsus dei gratia toletani Imperii rex et magnificus triumphator. Una cum dilectissima uxore mea helisabet regina. licet multa peccatorum mole gravatus de Dei tamen Omnipotentis misericordia confisus (…) facio hanc testamenti seriem ecelesie Beati Iacobi apli. cuius Benerabile corpu atque patrocinium ab universis mundi partibus in Compostella requiritur. Et innumeris signorum mirabilibus illie veraciter esse comprobatur: de integra moneta que ibi fabricatur. Cum omni profectu qui ad eam pertinet. Unde possit perfici et consumari ceptum opus apostolice eclesie. Et postea in omnes usus atque necessitates illius converti. Absque ulla laicali vel seculari participatione aud pressura. Sicut ego libere et integre babui absque ulla divisione, aud prava consuetudine, sic do atque concedo supradicte ecclesie usibus per manum atque cooperationem venerabilis epi. (…) Et quia omnes falsificatores monetarum mee patrie crimen falsitatis super Compostelle monetarios semper solent oblicere; si episcopo eiusdem loci cum consilio canonicorum placuerit, et profectum, maiusque lucrum sue ecclesie in hoc esse cognuverint, volo ut mutent cuneorum suorum litteras et de illo unde magis impetraverint faciant sue monete prepositum, et semper hereditato iure ad usus supra scripte ecclesie possideant.
Si vero non tantum lucrum sibi in commutione literature cuneorum cognoverint, quantum in omnium mearum monetarum communitate, timendo comunis monete falsitatem, mando ut prepositus omnium mearum monetarum de iure vestro teneat et legitime custodiat, et tam magnum vobis lucrum tribuat de vestra, sicut michi dederit de una ex melioribus monetis mee patrie: et sic vobis de vestra: sicut michi ex una de meis melioribus complaceat, et in omnibus satisfaciat.
Et volo ut ab hodierno die et deinceps in iure omnium apostolici loci episcoporum moneta predicta firmiter et integre confirmata consistat (…) Facta in era ICXVIII.
1.2
Fecha: 1107
Contenido. Confirmación de la anterior.
Archivo y referencia. Catedral de Santiago, tumbo A, 30 rb-30va.
Transcripción empleada: LÓPEZ FERREIRO
sub Xpi. nomine ego Adefonsus Dei gratia toletani imperii rex et magnificus triumphator. una cum dilectissima uxore mea, Helisabet regina. licet Dei tamen omnipotentis misericordia confisus. quia cupio pro terrenis celestia et pro perituris eterna adquirere; facio hanc testamenti seriem ecclesie bti. corpus atque patrocinium ab uniuersis mundi partibus in Conpostella requiritur. et innumeris signorum mirabilibus illic ueraciter esse conprobatur; de integra moneta cum omni profectu qui ad eam pertinet. unde possit perfici et consumari ceptum opus apostolice ecclesie. et postea, in omnes usus atque necessitates illius conuerti. absque ulla laicali uel seculari participatione aud pressura. sicut ego libere et integre habui absque ulla diuisione. aud praua consuetudine. sic do ex ea magis impetrare potuerint, studeant subleuare necessitates cepti operis. et post eius consumationem; in ornamentis atque conposicionibus eiusdem ecclesie omnia illius lucra perseuerent expendere usque in sempiternum. et quia omnes falsificatores monetarum mee patrie crimen falsitatis super Conpostelle solent obicere; si episcopo eiusdem loci cum consilio canonicorum placuerit et profectum. maiusque lucrum sue ecclesie in hoc esse cognouerint. uolo ut mutent cuneorum suorum litteras et de illo unde magis impetrauerint faciant sue monete prepositum. et semper hereditario iure ad usus supra scripte ecclesie possideant. si mando ut prepositus omnium mearum monetarum de iure uestro teneat et legitime custodiat. et tam magnum uobis lucrum tribuat de uestra. sicut michi dederit de una ex melioribus monetis mee patrie; et sic uobis de uestra; sicut michi ex una de meis melioribus conplaceat. et in omnibus satisfaciat. et uolo ut ab hodierno die et deinceps in iure omnium apostolici loci episcoporum moneta predicta firmiter et integre confirmata consistat. absque ulla inquietudine mee stirpis aud aliorum scm. Iacobum, cuius ecclesie necessitatibus compassus subuenio in terris. piam et propicium merear habere in celis. eiusque consorcio perfruar per omnia autem hac confirmationis carta. serieque testamenti in era .I.C.X¿I. et noto die .III.a feria que fuit .II. idus madii. quando rex de burgis egressus. cum sola castellanorum expeditione. super uascones et aragonenses; iter direxit. Adefonsus imperator conf. Helisabet regina conf. Reimundus gener) cf. Tarasia regis filia conf. Bernaldus toletani (imperii archieps. et romane ecclesie legatus ) cf. Petrus legionensis sedis eps. conf. Pelagius
1.3
Fecha: Primera mitad del siglo XII
Contenido. Historia Compostellana, I-XXVIII.
Archivo y referencia. Referencia empleada,
Transcripción empleada: FALQUE RUIZ, 1988.
I-XXVIII
DE BVRGO TABVLATIO ET DE MONETA SACTI IACOBI
A REGE DATIS ET DE ALTERCATIONE
PRO IOHANNE LONGOBARDO ET FRATR EIVS
I Denique prefactus imperator dominus Ildefonsus internamentis consideratione considerans tanti pastoris solletiam circa opus ecclesie eiusdem for semper intentam, ex affluenti suarum rerum fertilitate operis inopiam subleuare desiderans, et in confimo Vallis Carceris burgum Tabulatum et monetam sancti Iacobi modis omnibus liberatam ea legis conditione concessit, quatinus, eiusdem operis machina primitus consummata, ulterius tam ad clericorum inibi deseruientium impensas quem etiam ad usus sue necessitati necessarios ecclesie perpetuo sine ulla sue propaginis receptione permaneat. Recepta ergo, sicuti patula cordis aure superius audistis, omnino libere moneta, eiusdem presulis summa sollertia omnibus suis nummulariis Randulfum maiori ingenio preditum cum magna cautela preposuit, cuius custodie omnie monete dominium, ne falsicaretur, attribuit. Qui Tandulfus per secretam seperfati pontificis iussionem in discretis auribus piissimi regis Ildefonsi de duobus ciuibus suis, Iohanne uidelicet Longobardo et ieus fratre Gaufrido, querelam opposuit, quorum alterum, Iohannem scilicet regis filie repositarium, eadem regina per iussionem et summam oresulis rogationem collegerat, alterum uero Petrus consul ab eodem pontifice non dissimili raione susceperat, quorum potestate uallatos tunc temporis episcopus iustificare non poterat. Audita igitur huiusmodi querela rex episcopum cum ingenti ueneratione ad se arcessiri precepit et de his ciuibus iustitiam ab eo sine dilatione expostulauit et, quoniam hec Legione acta fuerant, ubi consul P. et regina tunc temporis aderant, episcopus eos advocauit, ut causas suas (et) suorum hominum ante regem cum suo nummulario determinarent. Missus fuit itaque consul Petrus, ut pro se et regina causas diligenter discuteret et, querimonia utriusque patris iam diutius pertractata in conspectu nobilium, qui eo tempore presentialiter aderant, rex omnium perpetuum abstulit, dicendo ab auis et proauis suis ea legis concessione dominium ecclesie beati Iacobi fuisse concessum, quod nullum hom(iniu)m nec aliquod ius in ciuitate habere deberent, et tradidit eos pontifici iudicandos ut suos. Insuper etiam omni sue future propagini modis omnibus maledicendo hoc iudicium aliquoausu temerario contaminare uellet; quod si facere presumeret, maledictionis eius sententiam festinanter incurreret et a paterno cespite exul fieret et digne diuine dispensationis ultioni subiaceret.
DE CIROGRAPHO MONETE
II. Sub eodem uero tempore idem quoque episcopus pro cyrographo monete, quod erat faciendum, duos clericos suos, Didacum Britanum uidelicet et Munionem fratrem suum, urgis cum regie reliquit; quod equidem factum cum nullatenus impetrare potuissent, quia rex super altare Apostoli se illud oblaturum esse asseruit, cum omni celeritate in propria sunt reuersi.
II-XIII
Qualiter Rex Archiepiscum voluit privare moneta privilegio ei concesso ad opus Ecclesiae Sancti Iacobi. Circa idem tempus praedictus Rex Archiepiscum quorundam pravorum consiliariorum instinctu compulsus, moneta Compostellanae Civitatis, quam suus avus Rex Adefonsus Sanctae Ecclesiae exaltator et patronus, ad opus Ecclesiae Beati Iacobi aedificandum et peragendum, pro sua et suorum parentum animabus in perpetuum concesserat, et privilegium de illa concessione Beati Jacobi Ecclesiae fecerat, et factum propia manu roboraverat, et roboratum in manu Domini Compostellani super Sacrosanctum altare Beati Iacobi ex sua parte offerentum apud Segoviensem Civitatem submissis poplitibus tradiderat et violenter auferre voluit. Sed Dns. Compostellanus ejus pravam voluntatem videns et lupo venienti non ut mercenarius sed ut bonus Pastor viriliter resistens, su pradictum privilegium quod in Thesauro Beati Jacobi repositum servavat, illi eoram cunctis astantibus ostendit, et in ejus praesentia in Beati Jacobi Ecclesia recitari fecit. Ille vero viso et audito privilegio a, pravo proposito destitit, et sic moneta sub jure Domini Compostellani in adjutorium operis Ecclesiae Beati Jacobi totaliter remansit, et privilegiuma suo avo Rege Adefonsus datur et sancitum, confirmavit, et propia manu roboravit. Sic contentio de moneta Comlpostellanae Civitatis inter Regem et Archiepiscopum habita omnino sopita est.
Sahagún
1.7
Fecha: 1116, octubre, 15
Contenido. Convención y pacto entre la reina Urraca y el abad del monasterio de Sahagún, Domingo, para acuñar moneda. Los beneficios derivados de la acuñación se dividirán en tres partes iguales.
Archivo y referencia. A. Clero, 893-15.
Transcripción empleada: FERNÁNDEZ FLÓREZ, 1991, 1195
(Christus) In Dei nomine et eius imperio. Hec est karta tenoris et stabilitatis quam facio ego Vrracca, yspaniarum regina, Adefonsi regis et Constantie regine filia, / inter me et dominum Dominicum, abbatem, et omnes monachos qui in claustro sunt Sancti Facundi. Notum est omnibus qui in regno sunt Yspanie quod pater meus nobilis memorie, rex Adefonsus, / dum aduiueret monasterium Sancti Facundi ab omni iugo secularis seu ecclesiastice potestatis abstraxit et sub tutela sancte Romane Ecclesie liberum esse constituit; ita ut nullus maiorinus, / nullus saio, intra uillam uel intra cautum Sancti Facundi aliquod regale ius aut negotium exerceat, sine uolumtate abbatis et monachorum, uel inquirat. Quam constitutionem patris mei ego, quoque, / Vrraka regina confirmo. Sed quia ex guerra que est inter me et regem Aragonensem nonnulla nobis oritur necessitas, statuimus, ego Vrracca regina et abbas Sancti Facundi, dominus Dominicus, / ut fiat moneta in uilla Sancti Facundi. Ista, tamen, ratione seruata, ut monetarii sint per manum abbatis uel de uilla Sancti Facundi uel de alio loco quales ei placuerint. Ipse abbas / experimentum monete faciat; ipse in ipsis monetariis omnem iustitiam, si monetam falsificauerint, ut sibi placuerit, faciat. Et quodcumque aut de moneta ipsa aut de occasione monete potuerint / lucrari uel conquirere, equa portione in tribus partibus diuidatur: vnam, abbas retineat; aliam, regina accipiat; terciam, sanctimoniales monasterii Sancti Petri possideant. Quod si in futurum longe / uel prope aliquod scandalum uel damnum monasterio Sancti Facundi per occasionem monete oboriri uisum fuerit uel abbati displicuerit, in ipsius potestate maneat uel uoluntate utrum ibi fiat uel non / fiat, remota omni regali uiolentia et omnis inquietudinis molestia.
Hanc, autem, kartam et hoc pactum confirmo ego Vrraka, Yspaniarum regina, per Eum qui potenti uerbo aquas ab arida separauit / et celi centrum sideribus adornauit hominemque de limo terre formauit, quod contra hoc meum factum et pactum numquam ero uentura; set die qua uoluerit abbas et ora, de uilla Sancti Facundi, ne ibi fiat, / tollatur moneta.
Quod si aliquis de mea progenie seu de qualibet gente uel dignitate hanc me am scripturam infringere et uiolare temptauerit, et contra abbatis et monachorum uolumtatem in uilla / Sancti Facundi monetam facere presumpserit uel ipsam monetam de abbatis iure tulerit, veniat super eum ira Dei et ignea feriatur cuspide celi careatque binis oculorum lucernis atque cum Dathan et Abiron uiuus / terre yatu absorbeatur et cum Iuda Domini proditore eterna damnatione multetur. Hoc meum, uero, factum sit ratum et firmum et perhenni euo stabilitum per cuncta seculorum secula, amen
Facta inter nos karta stabilitatis et conuentionis die idus octubris, era millesima centesima quinquagesima quarta. / Ego Vrraka regina hanc kartam quam fieri iussi et lectam audiui manu mea propria roboraui et signum iniciens confirmaui (monogramma: VRRAKA).
1.8
Fecha: 1119, octubre, 8
Contenido. Convencion y pacto entre el rey Alfonso VII y el abad del monasterio de Sahagun, Bernardo, para acuñar moneda Los beneficios de la acuñación se dividan en dos partes.
Archivo y referencia. A. Clero, 893-22.
Transcripción empleada: FERNÁNDEZ FLÓREZ, 1991, 1201
(Christus) In Dei nomine et eius imperio. Hec est karta tenoris et stabilitatis quam facio ego Adefonsvs, Yspaniarum rex, Adefonsi magni regis et Constantie regine / nepos, inter me et domnum Bernardum, abbatem, et omnes monachos qui in claustro sunt Sancti Facundi. Notum est omnibus qui in regno sunt Yspanie quod auus meus, nobilis / memorie rex Adefonsus, dum aduiueret, monasterium Sancti Facundi ab omni iugo secularis seu ecclesiastice potestatis abstraxit, et sub tutela sancte Romane Ecclesie / liberum esse constituit; ita ut nullus maiorinus, nullus saio, intra uillam uel intra cautum Sancti Facundi aliquod regale ius aut negotium exerceat ue1 inquirat, sine uoluntate abbatis / et monachorum. Quam constitutionem aui mei, ego quoque Adefonsus rex confirmo. Set quia propter instantem undique guerram nonnullam nobis oritur necessitas, statuimus, ego Adefonsus / rex et abbas Sancti Facundi domnus Bernardus, ut fiat moneta in uilla Sancti Facundi. Ista, tamen, racione seruata: ut monetarii sint per manum abbatis uel de uilla Sancti Facundi uel / de alio loco, quales ei placuerint; et ipsi monetarii sint per talem forum qualem habent omnes qui morantur in uilla Sancti Facundi; ipse abbas experimentum monete faciat; ipse, in ipsis monetariis, / omnem iustitiam, si monetam falsificauerint, ut sibi p1acuerit, faciat. Et quodcumque, aut de moneta ipsa aut de occasione monete, potuerint lucrari uel conquirere, equa porcione in duabus / diuidatur partibus, videlicet, ut unam medietatem abbas retineat, aliam rex accipiat. Si, uero, de occasione monete aliqua calumnia euenerit, non ab ipsis monetariis / set ab abbate requiratur. Et ipsa moneta sit in uilla Sancti Facundi usque ad unum annum, hoc est, de isto de isto (sic) Sancto Micaele qui fuit usque ad alium Sanctum Micaelem. Postea, uero, si placuerit / abbati et senioribus et toto concilio ut fiat ibi moneta, fiat; set si non, remaneat et non fiat, remota omni regali uiolentia et omnis inquietudinis molestia.
Hanc, autem, / kartam et hoc pactum confirmo, ego Adefonsus Ispaniarum rex, per Eum qui potenti uerbo aquas ab arida separauit et celi centrum sideribus adornauit hominemque de limo terre / formauit, quod contra hoc meum factum et pactum numquam ero uenturus.
Quod si aliquis, de mea progenie seu de qualibet gente uel dignitate, hanc meam scripturam infringere / et uiolare temptauerit, et contra abbatis et monachorum uoluntatem, post unum annum, in uilla Sancti Facundi monetam facere presumpserit uel ipsam monetam de abbatis iure / tulerit, ueniat super eum ira Dei et ignea feriatur cuspide celi careatque binis occulorum lucernis atque cum Datan et Abiron uiuus terre yatu absorbeatur / et cum Iuda Domini traditore eterna multetur dampnatione. Hoc, uero, meum factum sit ratum et firmum et perenni euo stabilitum per cuncta seculorum secula, amen. /
Facta inter nos karta stabilitatis et conuentionis die VIII id us octobris, era millessima centesima quinquagesima septima. / Ego Adefonsus rex hanc kartam quam fieri iussi et lectam audiui manu mea propria roboraui et signum iniciens confirmaui.
Palencia
1.9
Fecha: 1125, noviembre, 29. LETRAN.
Contenido. Honorio II confirma a la sede episcopal palentina su status territorial y los bienes y derechos percibidos en el pasado.
Archivo y referencia. ACP. Arro. 3, leg. 8, doc. 2; ACP. Arro. 3, leg. 8, doc. 4, copia de 1155; ACP. Arro. 3, leg. 2, doc. 26, copia deI siglo XIII. Palencia 30
Honorius, episcopus, seruus seruorum Dei, venerabili fratri Petro, palentino episcopo, eiusque successoribus canonice substitvendis in perpetum. In eminenti Apostolice Sedis specula, disponente Domino, constituti, ex iniuncto nobis officio fratres nostros episcopos diligere et ecc1esiis sibi commissis suam debemus iusticiam conseruare. Proinde, karissime in Christo, uenerande frater Petre, episcope palentine ecclesie, cuius a Deo tibi cura commissa est, salubriterprouidentes statuimus ut uniuerse parrochie fines, sicut a tuis antecessoribus et a te usque hodie possessi sunt, ita omnino integri, tam tibi quam tuis successoribus, in perpetuum conseruentur.
Inter quos, ipsa urbs sita est et municipia hec: Castello, Ebur, Orzellon, Val1oria, Bezerril, La Uit, Ferreria, Auia, Carrion, Fromesta, Ozeza, Gozia, Astudello, Monchon, Valdeuit, Rinoso, Valtanas, Ceuit Nabero, Tarego, Ceuico, Couellas, Castrouert, Chorel, Pennafiel, Mamblas, Cabechon, Sancta Maria de Ualledolit, Valledolit, Portello, Colera, Iscar, Coqua, Lobingos, Chosetsas et Messesas, Auchaceren, Septem Ecclesias, Anaigo, Sanctus Michael de Maluauisco, Setmanchas, Otherdesellas, Lob¬triuo, Sanctus Petrus de Tareza, Castro Beuiuere, Pobladura, Uilla Angres, Manganeises, Uillauilo, Ualaster, Fresnedello, Trunco, Muchoc, Posada, Medina, Menesas, Angrellos, Montalegro, La Tore, Gatton, Ferrin, Uallaclisc1a, Auotello, Ecc1esiota, Vezeril, Paredas, Damnas, Mudau, Lobingos, Areualum, Vlmetum, Magat.
Porro, ipsam Palentie ciuitatem sub iure ac dominfo possidendam, sic ut a regibus data et concessa et sicut a tuis predeccessoribus possessa est, tibi tuisque successoribus confirmamus et monete partem mediam que ibidem sit, quam ab Urraca, regina, tua strenuitas acquisiuit. Confirma¬mus, etiam, tibi et ecc1esie palentine quecumque predia quascumque possessiones illustres hispaniarum reges, Sancius, Fredenandus et Aldefonsus, et alii fideles eidem ecc1esie de suis elemosinis contulerunt.
Decernimus, ergo, uero, num regi aut regine uel regum prosapie facultas sit in prefata Palencie ciuitate potestatem aut dominium exercere, nec omnino uvi hominum liceat eamdem ecclesiam temere, perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere, minuere uel temerariis uexa¬tionibus fatigare, set omni integra conseruentur tam tibi quam clericorum et pauperum usibus profutura.
Si quis, igitur, in futurum ecclesiastica secularisue persona, hanc nostre constitutionis paginam, sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si nec satisfactione congru a emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac, domini Redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis, autem, eidem loco iusta seruantibus sit pax domini nostri Ihesu Christi quatinus et hic fructus bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen, amen, amen.
(Signo): SANCTUS PETRUS. SANCTUS PAVLUS. HONORIUS PA¬PE II
1.10
Fecha: 1140, enero, 25. PALENCIA
Contenido. Alfonso VII confirma la totalidad de los bienes y derechos de la sede episcopal palentina.
Archivo y referencia. ACP, Arm. 3, leg. l, doc, 8; ACP. Arro. 3, leg. l, doc, 15. Palencia 35
Cvm singulis hominibus ecclesiarum possessiones et easdem ecclesias uenerari, augere, confirmare, confirmatas manutenere pertineat, regie potestati, cui plus et potestatis et honoris committitur, hoc precipue nemo pertinere dubitat. Eapropter, ego, Adefonsus, Hispanie imperator, una cum coniuge mea, Berengaria, grato animo, uoluntate spontanea, nemine cogente, pro mea parentumque meorum salute, pro peccatorum nostrorum remissione, confirmo et concedo ecclesie beati Antonini, que fundatur in Palentia, et domno Petro, eiusdem ecclesie episcopo secundo, canonicisque uniuersis et eorum successoribus omnes illas donationes et hereditates quas predecessores mei reges meique parentes Sancius, Fredinandus, Adefonsus et nobilissima mater mea, domna Vrracha, comites quoque ac principes, Dei amore et animarum suarum salute, iure hereditario eidem ecclesie possidendas dedere.
Confirmo, uidelicet, et concedo palentine ecclesie et iam dicto episcopo Palentiam cum suis terminis antiquis; Sanctam Mariam de Fusellis cum uillis et decaniis suis et cum suis tenninis; Sanctam Mariam de Valedolith cum uillis et decaniis et ceteris pertinenciis suis, ubicumque sint, sicut cornes Petrus Assurez et uxor sua, domna Helo, comitissa, iam dicte ecclesie iure hereditario dedere; Sanctum quoque Iacobum cum suis termi¬nis; Ecc1esiam Altam et Bustellam Albam, Mazareio, Villam Martini, Villam Lobon, Magaz, Pedraza, cum omnibus earumdem terminis et pertinenciis, quocumque loco sint.
Alios, etiam, honores et hereditates, quas in presenti palentina possidet ecclesia et quas deinde iuste poterit adquirere, similiter cum omnibus earum pertinenciis eidem concedo et confirmo ecclesie. Pro quadam, quoque, pellicia et quodam pallio grisis, que mei antecessores palentinis episcopis, quando mutatio monete fieret, stabilierunt donari, ego, imperator Adefonsus, presenti palentino episcopo, domno Petro, suisque successoribus quinquaginta morabitinds, quando in Palencia monete noue fiet mutatio, ab illo qui monetam tenuerit. iure hereditario semper donari concedo et iubeo.
Confirmo, similiter, et concedo palentine ecc1esie et presenti episcopo, domno Petro, eiusque successoribus istas uillas iure semper episcopali tenendas, uidelicet, Castellonem, Ebur, Mutaue, Orcellionem de Catera, Vallem Auream, Bezerril, La Uite, Ferrariam, Auiam, Sanctam Mariam de Carrione, Fromestam, Ozezam, Astudello, Monteson, Vallem de Vite, Rinosam, Valtenas, Ceuic Nabero, Tarego, Alium Ceuic, Couellas, Castrumuerdo, Corellum, Pennafidel, Mamolas, Cabezon, Portellum, Septemmancas, Alterdesellas, Tronco, Monzon, Pausatam Regis, Meneses, Angrellos, Turrem de Gaton, Abotelo, Ecclesiam Altam, Domnas.
Supra memoratas hereditates ac donationes tali modo talique tenore palentine ecclesie et domno Petro, eiusdem ecclesie episcopo secundo, suisque successoribus canonicis, etiam, omnibus eiusdem ecclesie confirmo et concedo ut eas libere et absolute sine ulla contradictione et inquietatione in perpetuum possideant; liberam, etiam, potestatem uendendi, dandi, cambiendi ad utilitatem ecclesie habeant.
Si quis, autem, cuiuscumque generis sit, huius testamenti confirmatio¬nem ausu temerario disruperit uel diminuerit, anathemathe feriatur cum Iuda proditore et Datan et Abiron uario penarum genere apud inferos, nisi resipuerit, tormentetur; insuper, pectet palentine ecclesie mille morabetinos et eidem restituat duplatum hereditatem.
Ego, Adefonsus, imperator, hanc cartam, quam iussi fieri, anno quinto quo coronam imperii primum in Legione suscepi, confirmo et manu mea corroboro et firmam permanere concedo.
Toledo
1.16
Fecha: 1137
Contenido. Donación del diezmo de tocius monete que in Toleto fuerit fabrícata.
Archivo y referencia. Archivo Histórico Nacional, Clero, 3017/4
Segovia
1.18
Fecha: 1136
Contenido. Donación de beneficios de quartam partem monetae quae in Secovia facta fuerit.
Archivo y referencia. Archivo Catedral Segovia, caj. 1, núm. 8
Zaragoza
1.19
Fecha: 1135
Contenido. Alfonso VII de León dona la cuarta parte de la medietatis monete qui fiet in Caesaraugustatem civitate.
Archivo y referencia.
Explicación:
Los números consignados al referir los documentos responden a la numeración de ROMÁ VALDÉS, 2010.
Se han consignado únicamente los documentos que se refieren a la fabricación de moneda y no así los que conocemos sobre la donación de los réditos por el impuesto de la moneda, regulado de manera definitiva en las Cortes de 1202 y cuya esencia es, precisamente, el pago para que el rey no mude el dinero en circulación. Mencionar que conocemos donaciones del beneficio por el tributo de la moneda en Toledo (1123), Burgos (1128), Zamora (1128), León (1135), Salamanca (1137), Segovia (1139) y Sigüenza (1139).